- NOVA Francia
- NOVA Franciaseu Canada, vulgo la nouvelle France, ou le Canada, pars amplissima Americae septentrionalis, iuxta fluv. Canadam, seu S. Laurentii longe lateque extensa, inter terras Arcticas ad Boream et mare Boreale ad meridiem: cuius partes etiam sunt Terra nova, insula amplissima, ad ortum, insula Capitis Britonum, insula Assumptionis, Sagvenaea, et Accadia, ut et quamplurimi populi. Subest Dominio Francourum a centum quinquaginta annis, et in ea habent plurimas colonias, quarum praecipuae sunt Quebecum, Quebec, regionis caput, Tadussacum, Tadoussac, Mons Regalis, Montreal, Richalaeum, Richelieu, Plasentia, Plaisance, et Portus Regius, Port Royal. Terminatur etiam ad austrum Virginiâ, novô Be;giô, et novâ Angliâ, quae alias ipsius etiam pars erat. Longissime protenditur ad occasum, ubi aliquot lacus amplissimi: sed ab illa parte nondum eius limites bene noti sunt. Eodem refert Hornius terram Corterealis, terram de Bacaleos et Norumbega; sed nomina haec iam in desuetudinem abiisse, regionesque illas, quae ante circiter 30. annos Nova Francia appellabantur, ab aliis Novam Britanniam dici sub eaque Novam Angliam et Novam Scotiam contineri, tradit. Idem Orb. Polit. part. 4. p. 76.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.